Liber Deuteronomii*

Caput 25: Versus 17

Memento quae.Tradunt Hebraei quod leprosos et semine fluentes, et alios extra castra positos interfecerit Amalec, et hos dicunt esse extremos agminis Domini. Amalec lingens sanguinem. Hi sunt daemones qui nobis per baptismum de spiritali Aegypto exeuntibus adversantur, et in virtutibus extremos, et in itinere hujus vitae lassatos peccata suggerendo student occidere. Hos cum Dominus facultatem dederit, omnino debemus subvertere et suggestiones eorum omni modo ejicere atque delere, ne si aliquas reliquias, sicut Saul, servaverimus, quasi inobedientes cum eis subvertamur.
(* Traductions européennes)